- OBLATIO
- OBLATIOHebraice Gap desc: Hebrew, una ex tribus primariis Sacrificiorum Vet. Testam. speciebus, e frugibus erat, constabatque e simila; cui affundebatur oleum, addebanturque thuris odores. Unde acceptum pugillum, cum universo ture, adolebat Sacerdos Iehovae; reliqua ipsi cedebant, Levit. c. 2. v. 1. 2. 3. propter quae dona thurea, Mincha istuismodi seu Oblatio, gratissimum Deo erat suffimentum memoriale. Nefas autem erat istiusmodi donis mel, aut fermentum admiscere, Levit. c. 2. v. 11. quod Iudaei, propter Idololatras, factum hariolantur; cumque illi rebus istis ad sacrificia uterentur, Deum contrariis ritibus placari voluisse: Apostolus vero ad mores refert 1. Corinth. c. 5. v. 7. 8. E contrario omne munus sale saliendum erat, levit. c. 2. v. 13. quod similem fidei ac sinceritatis imaginem habebat; et sacrifica nostra rite condienda et a corruptione custodienda esse docebat: quo Deo placere ac ipsi immortalitatis (cuius Sal emblema erat, Numer. c. 18. v. 19. et 2. Chron. c. 13. v. 5.) evadere participes possimus. Vide Coloss. c. 4. v. 6. Ephes. c. 4. v. 29. et Matth. c. 5. v. 13. etc. Aliquando vero vox in genere pro Sacrificio, apud Latinos sumitur. In Novo Testam. ubi sacificiorum proprie dictorum, post semel oblatum DOMINUM nostrum, usum nullum superesse, ex ad Hebraeos c. 9. v. 12. discimus, in Liturgiis antiquis et apud Patres, τὰ δῶρα vel τὰ ἅγια δῶρα, appellantur Oblationes panis et vini, ad sacram communionem, in Ecclesiae veteri solitae offerri: e quibus ad consecrationem, in usum Eucharistiae, quantum satis esset, sumere, moris primitus fuisse, Iustinus aliique testantur. Quam ob causam, in Graecorum monumentis, τὰ ἅγια δῶρα vel τὰ προκείμενα δῶρα aut simpliciter τὰ δῶρα, vel τὰ αγια, pro ipso corpore Christi mystico accipiuntur: vel propter iam factam consecrationem, vel propter futuram. Nam in Liturgia Chrysostomi nondum facta erat consecratio, cum ait Sacerdos in prece mystica: Ἀξίωσον προσενεχθῆναί σοι ὑπ᾿ ἐμοῦ τοῦ ἁμαρτωλοῦ καὶ ἀναξίου δούλου σου τὰ δῶρα ταῦτα, Da, ut a me peccatore et indigno servo tuo, haec dona tibi offerantur. Ubi per dona quid intelligat, declarant sequentia, Σὺ γὰρ εἰ ὁ προσφέρων, καὶ ὁ προσφερόμενος, Tu Christe idem es qui offers et qui offerris. Commemorationem enim unici Christi sacrificii, in cruce oblati, vocabant Sacrificium, et aliquando Sacrificium commemorationis, aliquando Sacrificium corporis Christi, uti infra videbitur. Igitur τὰ δῶρα etiam, sive ante consecrationem, sive post, pro ipso corpore Christi mystico, quod dicebatur osserri per commemorationem verae illius Oblationis semel factae, usurpantur Patribus. Inde factum, ut Dona acciperent, pro ipsa cena Domini. Idem namque est locis sexcentis apud Patres, μεταλαμβάνειν τῶ ἁγίων δώρων, et participare S. Cenae. Atque haec locutio ita fuit in Ecclesia Graeca usu trita, ut Balsamon ad Can. 19. Concilii Carthagin. vocem et pueris fidelium notam, Eucharistia, per istam interpretetur: Δίδοτραι, inquiens, ἡ ἐυχαριςτία ἤγουν τὰ ἅγια δῶρα, in qua appellatione quantum lateat significationis occultae, declarat Nicol. Cabasilas Expos. Liturg. c. 2. Sed et alias ob causas Sacramentum hoc Donum dixêre Patres, quas congerere hîc instituti non est nostri. Dicam saltem, et Regenerationem, et Baptismum quoque, imo ipsum Spiritum S. unicum tanti mysterii effectorem, non raro hâc appellatione apud Patres venire. Hinc Paschasius l. deCorp. et Sang. Dem. negat, malos corpus christi vere accipere; quia non accipiant Donum, i. e. Spiritum S. Nec hoc omit atur, Eucharistiam appellari τὸ Δῶρον, candem ob causam, propter quam dicitur et Sacrisicium: quia videl. est commemoratio sacrificii semel a Christo oblati. Sic recipe in Liturgiis, ut in ea, quae habetur in Clementis Constitution. l. 8. c. 13. Ὑπὲρ τοῦ δώρου τοῦ προσκομιςθέντος Κυρίῳ, τοῦ Θεοῦ δεηθῶμεν, ὅπως ὁ ἀγαθὸς Θεὸς προσδέξηται αὐτοῦ, διὰ μεσιτείας τοῦ Χριςτοῦ αὐτοῦ. Oremus pro dono quod Domino Deo offertur; ut Deus pro sua bonitate illud suscipiat, per intercessionem Christi ipsius. Ubi Donum sive Sacrificium, est symbolum corporis Christi, quod sumitur in sacra illa actione, ad celebrandam memoriam mortis Christi. Quô sensu Patres simpliciter usurpant τὸ Δῶρον, aliquando τὸ σωτήριον Δῶρον, aut τὸ νοερὸν καὶ μυςτικὸν Δῶρον, ut in Chrysostomi Tom. I. p. 916. Atque ita accipiendum in Niceni Concil. Canon. 5. quô locô iubetur, Synodum haberi ante Quadragesimam; Ἵνα πάσης μικροψυχίας ἀναιρουμένης τὸ καθαρὸν δῶρον προσδεξηται, Ut omni simultate sublatâ Donum purum offeratur Deo. Ubi verum est, quod quidam scribunt, alludi ad praeceptum Domini, apud Matth. c. 5. v. 23. sed et illud verissimum, qppellatione Doni hîc Pascha et S. Eucharistiam intelligi, ac ut Patres loquebantur phrasi Metonymicâ, Sacrificium Christianorum. Quem vocis usum non attendit Consalus Ponce de Leon, Interpres Physiologi Epiphanii, istô locô c. 5. Πίε ὕδωρ ζῶν, τουτέςτι, τὸ ἅγιον Δῶρον κοινωνῶν γὰρ εν μετανοίᾳ ἀνανεώσῃ σαυτὸν λοιπὸν διὰ τῆς αὐτῆς, καὶ θανατθήςθεται ἡ ἁμαρτία, Bibe aquam viventem, i. e. sanctum donum: Nam communicans cum paenitentia, per ipsam te in posterum renovabis et morti dabitur peccatum. Et per se clarum est in Graecis Patribus versato, τὸ Δῶρον hîc esse Cenam Domini: quod proxima vox communicans manifesto ostendit, etc. Plura hanc in rem vide apud Isaac. Casaubon. Exercitat. XVI. num. 52. Eandem ob rationem προσφορὰν vocari hoc Sacramentum, deprehendimus Concil. Laodicen. can. 58. unde ad Latinos Oblationis vox transiit, pro eo quod Graecos Sacrificium Christianorum appellâsse, diximus. Alias in genere Oblationes appellantur, quaecumque a piis fidelibusque Christianis offeruntur Ecclesiae, sive res soli sive mobiles sint: nec refert, an legentur Testamento, an aliter donentur; atque hôc sensu voce usus est Ulpianus c. 5. tit. de Donat. int. Vir. et Uxor. Eleemosynae praesertim egenis erogatae: sic Tertullian. de Corona Mil. l. 3. Oblationes pro defunctis, pro natalitiis, annuâ diefacimus. Ubi natalitia martyria esse notant Eruditi. Pro martyriis ergo statâ die Sacrificia offerebant, uti habet Cyoprian. Ep. 5. l. 4. h. e. ob commemorationem eorum oblationes erogabant, et sacrificia eucharistica pro fortissimorum Christi militum adoreis Deo reddebant, uti phrasin idem ipse explicat l. 3. Ep. 6. Unde facile intelligas, quô sensu apud eundem l. 1. Ep. 9. verba, Pro defunctis offerre et sacrificium pro dormitione defunctorum celebrare, sint accipienda. Vide quoque Tertullian. Exhortat. ad castitatem c. 11. Cyprianum iterum deEleemosyna, Sozom. Histor. Eccl. l. 6. c. 15. Alios. Plura vero apud Desid. Heraldum Animadvers. Arnobianis l. 4. sub finem. Veteres Offerumenta vocârunt, auctore Festô. Plures vocis huiusce acceptiones, vide apud Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.